[26] EPISTOLA XXVI.

Reverendo Viro eruditione & virtute praestanti

D. IOHANNI AEPINO,

Doctori Theologiae, gubernanti Ecclesiam DEI in inclyta urbe Hamburga, amico suo charissimo.

S. P.

Reverende D. AEPINE, gratiam tibi habeo meritam propter benevolentiam erga Me perpetuam, & nunc hospitium deferenti. Me fortassis fatum aliquod hic alligat, amplius mense aegrotavit mea neptis, quae nobiscum vivit. Nunc aegrotat uxor. Ego igitur & publicam salutem DEO commendo, nec me valde velim superstitem esse, ac spectare calamitates mearum Ecclesiarum, si Aquilae DEUS permittet in eas exercere saevitiam. Habeo decretum Tridentinae Synodi, in qua damnatur vox divina de Iustitia fidei sonans in Ecclesiis nostris. Telam igitur exorsa est Synodus damnandae veritatis, & in aliis multis articulis. Sed si vivam, edam refutationem adjunctis testimoniis docentium in nostris Ecclesiis. Etsi autem terribilis est Aquilae adventus, tamen spero DEUM gubernaturum esse hos metus, & ut gubernet toto pectore oro. Bene Vale VIII. Idus Aprilis.

PHILIPPUS MELANTHON.